- DIVINITAS praesens mortalibus
- DIVINITAS praesens mortalibustitulus Antonino Coracallae Imp. tributus in marmore antiquo, quod Tusculi visitur, memoratur Iac. Spon. Itin. Part. 1. p. 298. ubi eundem alio non minus insolenti, Dominum Terrae Marisque in Inscr. Gr. Thya tirae superstite, appellari, addit. Nempe divinitatem affectarunt etiam sceleratissimi Principes, vel adulatores eam illis affingebant, uti alibi diximus, inprimis supra in voce Divi. Habebantur autem Divinitatis notae,somnia, curationes, oracula et ἐπιφάνειαι! uti videre est, apud Luciati. de Hephaestione in Divos referendo, Υ῾πολαμβάνοντες δὲ οἱ κόλακες τὴν μειρακιώδη ταύτην τȏυ Α᾿λεξάνδρου ἐπιθυμίαν, προσεξέκαιον εἰθὺς καὶ ἀνεζωπύρουν ὀνείρατα διηγούμενοι τȏυ Η῾φαιςτίωνος ἐπιφανείας τινὰς καὶ ἰάματα προσάπτοντες αὐτῷ καὶ μαντείας ἐπιφημίζοντες, καὶ τέλος ἔθυον παρέδρῳ καὶ ἀλεξικάκῳ θεᾥ. Cuiusmodi curationes vero plerumque per somnia fiebant, ut in Aesculapii Templis: quemadmodum et ἐπιφάνειαι quoque in somnis Frequentes, quum Divus apparere dormientibus visus haec et illa praecipiebat sanitati vel tuendae, vel ex morbo recuperandae, qualia remedia συνταγαὶ vocabantur. Atque hi divi ἀλεξίκακοι praecipue habiti etc. Vide quoque infra, ubi de Paredris Diis, et Somniali Hercule, it. in voce Proiheta, Propitii etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.